- APICIUS Romanus
- APICIUS Romanustotum nomen M. Gavius Apicius, omnium helluonum maximus gurges, cui parum fuit et principum congiaria, et Capitolii vectigal devorâsle, nisi insuper gulae suae monumentum posteris reliquislet, editô de gulae irritamentis volumine, quô saeculum suum infecit. Hune Senec.l. de Consolatione ad Helviam c. 10. suô saeculô vixisse testatur, et laqueô vitam finivisse, cum subductis rationibus ex sestertio millies, quod in culinam congesserat, centies tantum superesse sibi cogaovisset. Iuvenalis, Sat. 11. v. 2.---- Quid enim maiore cachinnôExcipitur vulgi, quam pauper Apicus?Martial. l. 2. Epigr. 6. v. 3.Ipse quoque ad cenam gaudebat Apiclus ire,Quum cenaret, erat tristior ille, domi.Alii Apitius. Eius quoque meminit Athen l. 1. Ceterum tres Roma tulit Apicios, inquit Casaub. ad Athen. l. 1. c. 6. et Lipsius ad Annal. Tacit. l. 4. Primum, qui Athenaeo nominatur, l. 4. c. 20. qui vetri Republ. fuit, quemque a Posidonio celebratum ait, et auctorem fuisse, ut Rutilius in exilium mitteretur. Alterum, qui Augusti aevô, de quo supra; nepotum omnium altissimus gurges Plinio l. 9. c. 17. et l. 10. c. 48. dictus, de cuius deliciis volumen Apioni Grammatico scriptum legas Athenaei l. 7. Vide Dion. l. 57. Tacit. l. 4. Annal. c. 1. et Senec. Consol. ad Heviam. c. 10. Tertium, qui in imperio Traiani, cuius mentio apud Suidam in Ὀςτρεα, si tamen Traiani ibi vox incorrupta. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.